Woher kommt die Bezeichnung Cravunkele?


Die erste urkundliche Erwähnung Crawinkels erfolgte 1088 in den Annalen des Klosters von Goseck als Cravunkele. Zuvor sollen bereits an dieser Stelle die Grafen von Kevernburg um das Jahr 1065 eine Marienkapelle zum Gebet für den gesegneten Übergang über den Rennsteig begründet haben – die Gravincella.

Daher soll hier unter dem Stichwort "Cravunkele" die Geschichte des Ortes erzählt und fortlaufend ergänzt werden.

 

Klaus-Peter Schambach

CHRONICON GOZECENSE. LIB. I.

 

18. Dominus quoque palatinus senior Fridericus, herili orbatus pignore et iam confectus senio, sine spe existens sobolis procreandae, quod unicum salutis suae arbitrabatur solatium, interioris sui hominis studium ornne convertit ad Doıninum. Enimvero quamdiu substitit in corpore, omnimodis profectibus huius invigilavit ecclesiae. Quod autem, propinquis existentibus, per se minus potuit , extraneos supplere summopere provocavits. Hortatu namque illius quidam Retherus, de Thuringia oriundus , omne patrimonium, quod in Holzegglide ad se pertinuit, cum omni utilitate huc precariavit. Ministerialis quidam domini palatini vocabulo Amolungus, a quodam Adelberto de Studerenheim excaecatus, mansis quinque in Vitstide et quatuor in Cravunkele ab eo susceptis, est illi reconciliatus. Quem dominus palatinus, ipso rogante, cum eisdem mansis nostrae contulit ecclesiae. Sefridus etiam quidam, vir fortis et strennuus , pro honore domini palatini in quadam insula Albiae fluminis paganum giganteae magnitudinis duello triumphavit, quem pro recompensatione palatinus tribus mansis et dimidio in Gerenstide remuneravit. Qui postmodum, palatini instigatus amore, cum praedicto praedio se ipsum huic tradidit ecclesiae. Nec hoc praetermittendum aestimamus , quod Ruclolfus et Hermannus de Gostilize pro quodam Eberhardo, huius ecclesiae homine, occiso, metu palatini magnam partem praediorum et mancipiorum huc contulerunt. Praeterea palatinus extra fratres suos septem mansos in Grodestete, tres in Ciılere, quatuor in Grevendorp , duos in Locstede niaiori , unum in Tyrungun adhuc ivens huc ordinaverat, quos die sepulturae suae propinqui coram testibus confirmaverunt.

 

-> Immo 29. stedt et Grauwinkel in praefectura Wachsenburg.

 

Quelle: Chron. Goz. I c. 18. S. 147.